- COMESTORES
- COMESTORESapud Francicos Scriptores, dicti sunt milites, vel potius apparitores et servientes, quos Creditores ex Iudicis decreto, in debitorum aedes immittebant, qui illorum sumptibus alerentur, donec debita sua exolvissent, Mangeurs, in Consuetud. Turnac. tit. 27. artic. 17. Quod cum molestum admodum Debitoribus, neque multum utile Creditoribus esset, restrictum id ad certos casus est, in Arestis Parlam. A. C. 1285. Poni tamen potuerunt tantummodo, pro enormi facto, vel in casu criminis, vel si aliquis vellet subterfugia quaerere et bona sua abscondere seu distornare, seu ad alienum dominium transferre, vel esset ita inobediens iustitiariis, quod non posset commode alter iustitiari etc. apud Car. du Frelne, Glossar. Vide quoque eum, Dissertat. 29. ad Ioinvillam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.